- DE
- DEdie sumta convivia; apud Catull sunt convivia sumptuosiora, quae diebus festis, ac, sollennibus solito maturius institui solebant. Uti enim legitimum cenae tempus (honestam et salubrem hotam vocat Tertull. in Apologet.) apud Atticos erat, quum ἑπτάπουν aut δωδεκάπουν esset ςτοιχεῖον, at diebus festis τὸ ἑξάπουν aut ἑπτάπουν observabant: ita Romani communiter epulabantut citca horam nonam, aut decimam, at in conviviis sollennibus et festivis proxime horam quintam aut sextam accumbebant, cui utcumque ἑξάπουν ςτοιχεῖον vett. Atticorum respondit. De die epulari idem vocat Liv. de meridie, alii: Nam absolute diem pro meridie dicebant, cum co tempore dies maxime sit: Itapue de die tempus erat, quod statim ab sexta hora seu meridie incipiebat: uti de media nocte Censorin. tempus, quod mediae nocti proximum est, dicitur. Salmas. ad Solin. p. 648. vide infra, ubi de Tempestivis Conviviis, it. verbo Praeveniri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.